Latin
IOHANNIS BODECHERI
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 446-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum nos charta docet, tu perficis autor, Quicquid inoffensa relligione jubes. Plus valet exemplo probitas. bisque optima suadet, Qui docet, &rectum, quod docet, ipse facit. In natalem IOHANNIS BODAEI à STAPEL, Medicinae Doctoris. Vm tua satidica circum cunabula Parca, Omina, Stapeli, prosperiora darent: Cresce puer, dixit Lachesis, populoque labanti Hippocratis discas grandior ore loqui. Vre, seca, vacuent crudos tua pharmaca ventres. Et cupias morti proxima nolle mori. Pulchra tepescentem recreet virguncula lectum. Quae Medico donet sapius esse patri. Moesta thori facies in coelibe. crede, mederi Sapius innumeris oscula posse malis. Mollibus interea cunas adspergimus herbis, Cingimus &teneris tempora blanda rosis. Mille cui latis arrident vultibus herbae, Protrahat huic unum qualibet herba diem. In tumulum LAVRENTII PIGNORII, ab III. DOMINICO MOLINO inscriptum. OIgnori tumulos &magni verba Molini Vidimus, &titulis inclyta busta suis. Quod meruit doctrina decus, generosa rependis Purpura, &officium relligione probat. Laudat honoratos Venetùm prudentia manes, Et docto pietas annuit aequa viro. Vivite Laurenti cineres. tu vive Senator, Praemia qui claro sufficis ampla rogo. Hac ego, vel, quotquot facilis respexit Apollo, Non alia cuperent condicione mori. In extractionem foetus per Vncum. Asti concubitus, vos laeti Cypridis ignes, Quàm tristi Veneris fabula sine meat. Parturit infelix genitrix &dulcia mater Basia quàm dura lege misella luit. Extrahitur moriens uncis crudelibus insans, Et nondum natus dilaceratur homo. Quàm cuperet nullos insans sic tractus amare, Aut alio nasci se potuisse mode. In Poëmation PILII.