# Poemata. Vol. 2 448-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, MARTINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/448-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/448-2

VNter tot scelerum formas vultusque malorum,
Cur tibi sola, Pili, vapulat Ambitio?
An, quia coelestes vesana superbia mentes
Perdidit, & sensit plus potuisse Deum?
An quia prima suo damnavit crimine mundum?
Et sceleri stimulum fixit, Adame, tuo?
An quia vix alio peccamus fonte nepotes,
Turbaque, proh, omnes ambitiosa sumus?
An quia calcatas turpi ambitione secures
Vidimus, & fastu subruta regna levi?
An quia per sacras repit malesana cathodras?
Et tumido calcat regia colla pede?
Quicquid erit, coelum pariter quae perdidit & nos,
Supplicium terris debeat atque Deo.
Exequitur poenas vates. mundoque lovique
Prostituit dirum carminis ira caput.
In Villam
HENRICI TWEENHVYSI I. V. D. in cujus portis depicta erat balaenarum capturâ.
TErribiles nobis pandunt tua pradia porta,
Et natat ante tuas bellua saeva fores.
Illic immanes expandunt corpora ceti,
Et grendes foriunt tela trisulca feras.
Optime Tvveenhuysi, quam formidabile nomen.
Quàm villae nimis est frons truculenta tua.
At mediis habitans doctrina & gratia tectis,
Nil domino dicunt mitius esse suo.
LIS De gradibus comparationis, inter Ampl.
R. HONERDVM,
C. BARLAEVM. Scripserat BARLAEVS in margine quorundam Epigrammatum C. HVGENII, Bonum, melius, optimum, prout epigrammata suo sapiebant palato.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
