Latin
MARTINI
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 449
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hanc censuram haec rescripsit Senator
R. HONERDVS, ad HVGENIVM.
Vr ad Grammaticos gradus poëtam
Nunquam non similem sui vocemus?
Semper scilicet optimum poëtam.
Cur illud melius, bounum sit istud,
Istud praecipuae optimum moneta?
Non rectè Zulecheme, censor iste
Hac ad Grammaticum vocat tribunal.
Nam quae nos bona simplices vocamus,
Nulla sunt bona comparatione.
Aliud ejusdem.
PItissare tuos malè versus ille videtur,
Omnes qui prima non putat esse notae.
Dixerit hoc lene est, hoc acre, suavius illud: Discrimen faciunt, non tamen ista gradum. Disparitas non est, nisi quam paritate probamus. Optima sunt &tunc singula, cum bona sunt.