# Poemata. Vol. 2 453

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, VINCENTII FABRITII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/453

VINCENTII FABRITII, Hamburgensis. Allimur? an steriles inter Parnassus arenas Surgit, & aquorejs proximus exit aquis? A Non Helicon, non Phocis abest. tellure BatavaCastalii fundunt pocula plena lacus. Nobile Nortvicum, florent in pulvere Musae, Inque tuis scribunt carmina docta jugis. Nec tamen exsuccos feriit levis ungula colles, Aut latices ictu Bellerophontis habes. Fabricius fontes aperit. novus accola vatis Officio totis luxuriatur agris. Hoc donat jam Saxo tibi, quod debuit Albi. Invenit in sylvis, quod canat, ille tuis. Quum magnos reperis, Batavum miracula, Dousas, Post Dousas cupias hoc quoque teste loqui. Si pius est, quisquis patria praeconia solvit, Bis pius est vates, qui peregrina canit. In Ducem de ERI in cujus cadavere desideratum dicitur cor, repertis solum in Pericardio aquis. fides penes autorem esto. Vid Siculas cogis magno sub rege phalanges, Belluque moliria Feria? corde cares. Nontibi Campanae laudem peperere cohortes, Insubriaeque acies plurima. corde cares.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
