Latin · Elegiac couplet
IESV CHRISTI
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 47
Unproofread scanNot analysed yet
Vt quibus ille malis succubat, ille levet.
Mors hominem, mortemque Deus calcabis, &illi
Eripies spolium funeris ipse tui.
Sunt divisa Dei, divisaque munia carnis,
Nec socias renuunt ille vel illa manus.
Sic terris promissus ades, sic tota vetustas
Emicat, &legis clarior umbra tua est.
Haec Patribus sperata dies, hac secula vidit
Eminus, &multum tunc oculata fides.
Tu, quod Tartarei diffringet colla colubri,
Magnaque satorum robora, semen eris.