# Poemata. Vol. 2 47

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IESV CHRISTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/47

Vt quibus ille malis succubat, ille levet.
Mors hominem, mortemque Deus calcabis, & illi
Eripies spolium funeris ipse tui.
Sunt divisa Dei, divisaque munia carnis,
Nec socias renuunt ille vel illa manus.
Sic terris promissus ades, sic tota vetustas
Emicat, & legis clarior umbra tua est.
Haec Patribus sperata dies, hac secula vidit
Eminus, & multum tunc oculata fides.
Tu, quod Tartarei diffringet colla colubri,
Magnaque satorum robora, semen eris.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
