# Poemata. Vol. 2 470

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, BALTHAS. BONIFACIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/470

P. HOOFDIVM, Satrapam Muydensem. Ittis aves? nihil est. viduo non ista parantur Fercula. lascivas respuit ille dapes. Das leporem? nihil est. tu pulpamenta require, Quem fovet amplexu pulchra marita suo. Mittere vis aliquid, quod non nimis uret amantem? Mittere vis viduo munera grata thoro? Mittere vis aliquid, veterem quod placet amicum, Quodque mihi mitti postulo? mitte nihil. Si tamen hoc mitti nequeat, quod postulo mitti; Ad nos tot donis gratior ipse vemi.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
