# Poemata. Vol. 2 471

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, FRANCISCAE DVARTAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/471

In causa es Francisca. tua concedere voci
Nescit avis modulis ambitiosa tuis.
Tu potior Phulomela. tuo quae gutture coelos
Afficis, & Superos detinuisse queas.
Non mihi pro vitio jam gloria ducitur. ipsas
In Frisiis postquam gloria vexat aves.
Aliud.
Am priscis celebrata, mihi non creditur esse
Fabula. tot vatum caermina vera puto.
Orphea jam credo rabidos flexisse Leones.
Et rigidas sola voce stitisse seras,
Eurydicen credo Stygiis rediisse tenebris,
Et cantu illectum tunc siluisse Canem.
Iam credo struxisse suas Amphiona Thebas,
Saxaque mellito disposuisse sons.
Fingitur, argutum qui vexit Ariona, Delphin.
Fabula temporibus convenit ista meis.
Commentis, Francisca, fidem facis. omnia per te Credimus. hoc majus tempore nomen habes. Cum caneres, stupui totus, dubiusque resedi, An fierem Delphin ilicet, anne lapis.
P. HOOFDIVM Satrapam Muydensem, cum libris Poëmatum suorum me donasset. Vm mihi Tegaseos vatum celeberrime cantus, Ingeniique offers tot monumenta tui; Hinc tragicum me raptat epos, grandisque cothurni
Auribus infrendet vex miseranda meis.
Inde fatiscentes iterum mihi ventilat ignes,
Et tua Barlaeum Cypris amare facit.
Sta
Sto medius lachrymas inter Veneresque jocosque Et tua quam donas pagina, luget, amat. Altera Democriti est, flentis pars una magistri, Fungitur officio luctus amorque suo. Haec vita iam scena mea est. sic vivimus Hoosdi. Afflictos reficit latior hora dies. Me reficit speratus amor. cum prisca recerdor,
Cogor adhuc thalamis illachrymare meis.
Fortunae sum verna. miser felixque gemisco
Et jocor. ô Vates, sum tuus ipse liber.
In Cornu vetus, quo apud

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
