Latin
ELEGIAXV
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc eadem cunctis facta est sartago sepulchrum; Vnaque victuros concoquit urna viros. Vna dies iterum coelo vos reddet, &astris. Et decer eximiis fratribus unus erit. Non lachrymor: majora malis quia gaudia restant; Elidunt gemitus spesque fidesque meos. Nen lachrymor: quia vestra sequar vestigia mater. Me quoque sors poscit, quae modo vestra fuit. Quae patiar, scindar, coquar, urar, sola supersum. Hen quàm martyrii sera corona mei est!