# Poemata. Vol. 2 5-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, ELEGIAXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/5-2

Nunc eadem cunctis facta est sartago sepulchrum; Vnaque victuros concoquit urna viros. Vna dies iterum coelo vos reddet, & astris. Et decer eximiis fratribus unus erit. Non lachrymor: majora malis quia gaudia restant; Elidunt gemitus spesque fidesque meos. Nen lachrymor: quia vestra sequar vestigia mater. Me quoque sors poscit, quae modo vestra fuit. Quae patiar, scindar, coquar, urar, sola supersum. Hen quàm martyrii sera corona mei est!

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
