Latin
ARNOLDVM BVCHELIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 51
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ligno nos Christe beas, altare, sacerdos,
Victima: cuncta unus jam minor ipse Deo es.
Ora tibi prono pendent proclivia vultu:
Oscula vis populo figere blanda tuo.
Sunt expansa tibi totum amplexantia mundum
Brachia; &hic speciem gestus amantis habet.
Dextera Iudaeos invitat, at altera gentes:
Sic moriens cunctos vivere posse cupes.
Destillat madidis lachrymarum flumen ocellis,
Abluat ut lachrymas flebilis unda meas.
Et qui foeda lavat peccantis crimina mundi,
Sanguinis ex isto corpore rivus abit.
Gaudia nostra dolor, peperitque insamia famam, Et mea captivus libera colla facis. Quae te flagra premunt, flagris me absolvere possunt. Et ne caedar homo, caderis ipse Deus Cingit spina caput, sed quae marcescere nescit,
Facta meo capiti spina corona fuit.
Gestat arundineum regalis dextera sceptrum,
Ne desint titulis sceptra futura meis.
Desereris, ne me pereuntem deserat aether;
Et tua fit questus meta querela meiMors tua vita mihi est, atque isto funere nascor,
Quemque tibi rapiunt, dant mihi fata diem.
Cur timeam? fidei una mea fiducia Crux est.
Cur timeam? rigidas crux fugat una minas.
Cur peccem? tanti Sponsoris morte redemptus.
cur peccem? gemitus cum subit hora tui. Haec facies, hac moesta Dei pendentis imago Nec me peccantem, nec sinit esse reum. Google