# Poemata. Vol. 2 52-3

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/52-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/52-3

Dicite Pontifices, sacrisque operate sacerdos, Flagitio semper turba pudenda meo: Cur placuit vobis coelum venale, Deusque? Quaeque reum faciant, annumerastis opes? Si volui peccare prior, quoque culpa probantum est; Et precio facinus qui fovet, ille facit. Heu quid agam? durum est sortis meminisse prioris: Hinc timor, hinc sceleris me premit ipse dolor. Iamque animo dulces monitus reminiscor Iesu; Actaque cum domino vita diesque subit. Nunc fora, nunc ades, nunc publica templa revolvo, Omnia quae sacris personuere sonis. Nunc in gramineis pandentem oracula campis, Et pia littoreis verba recordor agris. Haec audire mihi fuit & didicisse voluptas; Vocibus his licuit colloquiisque frui. O quoties dixi, vox haec placidissima coeli est; Vive, nec extremum dent tibi fata diem. Hen scelus, ista silet nostra facundia culpa, Illa meo solum crimine muta stupet. Vosque mei quondam, charißima turba, sodales. Non ultrà vestri cernitis ora ducis. Hactenus esse piis licuit. nunc cade magistri, Et dispar titulo proditionis ero. En caput, en Dominum vinclis ac compede strinxi,

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
