Latin
GISBERTI HOGENDORPII
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 533
Unproofread scanNot analysed yet
ABRAHAMI DOMINICI Leovvartii concionatoris in Frisiis paludibus. CIpingi possent piatas, facundia, cander, Et non fucata rellgionis amor, Haec species, hac forma foret. Leovvartius isto In Frisiis jamnunc cernitur ore suis. Plura loquar. magni pandit mysteria Christi, Oblitumque Dei fulminat in populum. Quaeque sibi privata putat, sunt carmina, Musa. Quàm vates gleba deteriore latet. Nec satis est, Hebraa loqui. magis illud, amari. Vtque hominem fas sit vivere, posse loqui. Haec, Abrahame, doces. mihi pro doctore tabella est. Nam, quem non loquitur, spirat imago Deum. In effigiem CORNELII BOII Advocati &poëtae eximii. Vi Themidi loquitur Phoebum, vatesque tribunal Loncutit &trepidos asserit ore reos, Talis Boyus agit. VValachrùm cui fluctus &aequor, Et patriam dulces dant Heliconis aquae. Exuvias hic vatis habes. nihil adspicis ultrà. Mentitur verum tota tabella virum. Sed Rhedopen, raptasque nurus Silonque pererra. Non alibi Boyum cernere, Beiga, petes. In effigiem praestantissimae Virginis APOLONIAE a VEEN, sculptam à fratre. CCulpis Apollineam, frater germane, sororem. Et tamen hic nullam sculpis Apoloniam. Sculpe oculos, exsculpe manis, exsculpe capillos, Hoc, quod dextra nequit sculpere, Apolonia est. In effigiem &obitum EVERHARDI vander SCHEVREN, Iurisc. &Advocati VItrajectini. CVspice, quem pacis studiis secrevit alumnum Illa reis nimium litigiosa Themis. Maluit arbitrio dirimi, quam jure, querelas. Et facilis stricto praetulit aequa foro. Dum trahit invisas Minois Curia causas, Abrumpit lentis jurgia grata togis: Nunc Themidis nunc juris habes placidissima, Scheuri, Pramia &athereo judice salvus abis. Quique boni civis partes patronus obisti, Pest obitum Superis desinis esse reus. In effigiem