Latin · Elegiac couplet
IN LIBROS XII
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 566
Unproofread scanNot analysed yet
Iam fera languenti, laevo sub sidere, febris
Morborumque graves incubuere mora.
Sapius ad nostras pervenit lethiser aures
Nuntius &fati prodiga fama tui.
Tunc miser indolui toties, gemuique feroces
Stamina Parcarum praesecuisse manus.
Increpuique Iovem &vita tot Numina nostrae.
Et tibi Diva Salus parcere jussa fuit.
Nunc periere mala voces &nescia veri
Nuntia. plus faciles sensimus esse Deos.
Incolumis salvusque mihi jam cerneris, &quae
Aegra fuit nuper dextera, sana datur.
En iterum laeti mensis accumbimus isdem,
Et bibimus reduci vina falerna tibi.
Et veteres longè, Batavo gaudente, dolores
Pellimus &quicquid triste ferumque fuit.
Nunc juvat Aemilia grandes memerare labores,
Sumptaque in Austriacos Principis arma tua.
Cum Gallo quid Cattus agat, cum Casare Gallus, Belgica quas socias jungat amica manus. Nunc Bavari crebras, media inter pocula, pugnas