Latin
ELEGIARVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 62
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque cum Zephyris adflas mea carmina blandis, Erigis Aonias, numina lenta, Deas. Vera loquar, neque enim sas sacros fallere vates. Me tua, quod possum, gratia posse facit. Ne tibi displiceam, merear vel nullus haberi, Pieriis conor reddere verba sonis. Et licet hanc fugiant doctorum insignia frontem, Ambiat aut nostras laurea nulla comas: Non tamen aversis haec fallimus ocia Musis. Atque aliquis nobis proluit ora Deus. Quin tibi cum placeant sterilis commenta poëta, Autori poterunt fortè placere suo. Sed vatem cur poscis amans, Batavûmque relictis