# Poemata. Vol. 2 66

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IACOBO DYCKIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/66

Atque alibi Musis personat aula meis.
Nec pudor est nobis Regi dixisse salutem,
Et mea sunt Caroli carmina tacta manii.
Materies augusta mihi est: involvimus ostrum
Versibus, & Regum sceptra superba cano.
Sic mihi, sic plausum potuit meruisse poëtae,
Et facit ad laudes purpura dicta meas.
Haud aliter Procerum vultus, & lumina Regum;
Ac Latios sculptor fingit in aere Deos.
Scilicet illa rudes commendant nomina merces,
Et precium nugis Casaris ora dabunt.
Dum faber efformat preciosi dona metalli,
Saepius indoctum spernitur artis opus.
Nec tamen hac rutilo prorsus vilescit in auro:
Perplacet augusta frontis amicus honos.
Dum canimus vili Heroum praeconia canta,
Musa rudis titulo splendidiore placet.
At tu, qui geminam spectas vicinior Arcton,
Accipe Battavico carmina nata solo.
Dumque procul vasto jactatas aequore puppo
Adspicis, & Gothicâ fallis in arce diem;
Nassovios mirare duos; fascesque Britannos,
Quasque colis, chartis jam venerare meis.
Fonsitan & trepidos exarmans dextra Borussos
Materies nostri digna laboris erit.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
