# Poemata. Vol. 2 67-2

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, GREGORIVM PLASSIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/67-2

Nec mihi qua levis est, sit tibi Musa gravis.
Scilicet hoc precio doctos mercamur amicos,
Et dilecta mihi nomina jungit amor.
Tu quoque Niliaca domitor fortißime gentis,
Nunc etiam in leges & mea jura venis.
Fervidus arentes dum torret Sirius agros,
Et sociam Phoebo gaudet inire viam,
Te duce vicinas, animi solatia, villas
Vidimus, & vestri gaudia rara soli.
Arx ubi sublimes aperit validissima portat,
Lataque Romanum fossa laceßit opus.
Mirabar celsas expanso culmine fagos,
Grataque populci tegminis umbra fuit.
Mirabar secunda suis pomaria donis,
Septaque quae docta flexerat arte manus.
Hic ager innocuos pascebat fertilis agnos,
Illic Spara suis lene fluebat aquis.
Inde frequens sparsis exurgens collis arenis
Praebebat timidis subdola tecta feris.
Parte alià nigros sulcabat navita fluctus,
Et patrium streperâ voce canebat epos.
Najades hic, illic ducebant agmina Fauni.
Hic Corydon, illic Thyrsis agebat oves.
Lata Pales herbas pecort, lac Thestylis agnis, Agricolis Aegon pocula plena dabat. Flaventes à Sole Ceres stringebat aristas, Triptolemusque suo munere dives erat. Crede mihi, Bajus locus hic praelucet amoenis, Nec meliore jacet Thessala terra situ. Terra samem, levat unda sitim, fugat umbra calorem,

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
