Latin
IOANNEM BROSTERHVISIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 70
Unproofread scanNot analysed yet
Totque Deûm stirpes expedit, Ascra fuit.
Palladium clarae despondet Musa Serena,
Attamen haec vatis Musa Latina fuit.
Flaminius Strozzaeque suos cecinere furores,
Sed fuit Ausoniis dicta puella modis.
Battavico petulans cantata est Iulia vati,
Et sua quae laudet colla Secundus habet.
Lernutius blandos Hyados commendat ocellos,
Nec tamen haec eadem carmina scivit Hyas.
Heinsius argutae transcribit basia Rossae,
Nec tamen haec eadem basia Rossa leget.
Non decet indoctam vatum sapientia turbam,
Et nimium vestro vulgus ab ore sapit.