Latin
IOANNEM BROSTERHVISIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tot sine dente sales, tot sine fraude jocos.
Est aliquid, solos quod vult scivisse Poëtas,
Est aliquid, rarum quod cupit esse Venus.
Nempe nurus Batavas facere hoc, non dicere,
praestat,
Quod vates praestat dicere, vel facere.
Quod si digna nova captatis praemia famae,
Vestraque succrescens nomina poscit honos:
Maior ab Ausonio consurgit gloria cantu,
Clarius Oenotrio nascitur orbe decus.
Sic Verona suum jactat sacunda Catullum,
Non alia fari voce Tibullus aemat.
Vivit, &aeterno Flaccus memorabitur aevo,
Lydia Romano cui pede juncta fuit.
Quid loquimur Belga? peregrina verba loquela.
Edita Cattorum semine turba sumus.