Latin
IOANNEM BROSTERHVISIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Curia tunc strepitu, tunc aures lite vacabant, Et nondum cupidas senserat aula manus. Non Tabulae scripsere minas, poenasve Decemvir, Vinxerat aut sontes saeva numella pedes. Mox ubi sub duro mores riguere metallo, Coepit &adversa crescere lege nefas: Curia, rostra, forum, carcer, vadimonia, lictor, Nomina temporibus nata fuere malis. Ilicet iratae Metium rapuere quadrigae, Subditaque infami colla fuere jugo. lura dedit populis posito vix praetor aratro, Et poterant lapides &placuisse faba. Signantur presso miseranda stigmate frontes, Bestiaque in poenas sapè vocata fuit. Aut damnata truces expectant corpora Scala, Clauditur aut Gyaro semina virque brevi. Hunc celeres torsere rotae, &crudelibus uncis Rapta fuit medio purpura spreta soro. Vibravit rigidas Manli censura secures, Fasciaque in jugulo stricta Cethege tuo est. Exulat, &poenas Naso persolvit Amori, Et potuit vates versibus esse miser. Atque alibi celebres dictant consulta Lycurgi, Et vitiis scribit verba severa Solon. Improbitas irata dolet, legumque catastas Horret, &ultores credit adesse Deos. Haec Batavos, Ionchere, doces, sociosque Sicambros Et patriae praestus sceptra tremenda tua. Nec tamen aut duri laudas Busiridis aras, Aut saevum Phalarim, Tantalidasque probas. Temperat Ausonias facilis Clementia leges, Et tua delicto est credita poena minor. Debeat excellens aliis sua praemia virtus: Per te securis non licet esse malis. Ornatissimo, doctissimoque viro