# Poemata. Vol. 2 72

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2, IOANNEM BROSTERHVISIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-barlaeus/poemata-vol-2/72

Et numeris currat vestra Thalia meis.
Scribite foemineis aliquid sublimius ausis;
Pangite, quod virgo non queat ulla, melos.
Agnoscat precium Romanae Belgica lingua,
Quae Romae dominos est venerata suos.
Ad doctissimum Iuvenem,
D. IOAN. de IONCHER
De Publicis Iudiciis disputantem.
Vrea cum primis flueret mortalibus aetas,
Laetaque Saturno secula rege forent:
Candida simplicitas teneris eluxit in annis,
Nec sceleri Iudex aut gravis ultor erat.
Ignorare suas voluit facundia laudes,
Nec fuit in trepidos lingua diserta reos.

---

Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
