Latin
THOMAE ERPENII
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
THOMAE ERPENII, Linguarum Orientalium in Academia, Lugdunensi Professoris eximii. Vi medicos nuper ploravi carmine manes, Et magno solvi debita justa seni; Nunc iterum in lachrymas, iterum in suspiria Nec potuit simplex, qui nocet, esse dolor. cogor; Nulla caret mors morte, nec est sine funere sunus, Plorantesque trahunt spissa feretra viros. Quo superis jam thure miser placabitur orbis? Quae pia difficilem leniet ara Deum? Gens vitae secura sumus, mactamur iniqui, Nec rea quod justè terra queratur habet. Lurida terribili latè grassata flagello, Pestiferas quassat trux Libitina faces, Quà Latiis quondam steterat gens Martia castris, Aequoreasque bibit Rhenus anhelus aquas. Nunc ubi Thymbraeo fumant altaria vati, Et veneranda sibi limina Pallas habet. Non flectunt rigidas doctorum nomina Parcas, Nec juvat in tantis plus sapuisse malis. Lugent Pierides, &magnis orba magistris