Latin
EPITHALAMIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 90
Unproofread scanNot analysed yet
EPITHALAMIVM In nuptias IOHANNIS BOR, Medici. Vem Bataevis nuper medicum formavit Athenis Phoebus, &Aonides excoluere Dea. Iam proprium sibi Cypris habet. procul ite CaAlter in Idalia poscitur arte labor. (moenae; Borriades dominae subdit sua colla Diona, Atque alia Musas virgine damnat amans. Reddita pro Cirrha Paphos est, Helicone Citharon, Quemque Claros tenuit, mellior Ida fovet. Omnia sordescunt, herbae, medicamina, morbi; Iamque aliquis Veneris pramia morbus habet. Vna sugat veteres conjunx lepidissima curas, Et facit egregias victa puella vices. Gallia Daphneum capiti circumdedit orbem, Nunc decorant pexas myrtea serta comas. Scilicet ista manent doctas redimicula frentes; His Paris, his petulans cinctus Adonis erat. Horrida Pergamei calcantur scripta magistri, Et nova, quae doceat, degmata dictat Amor. Qualia inexpertam docuit Leander amicam, Cum tumidis primùm sospes abisset aquis. Qualia in Hypsipyles thalamis recitavit Iason, Aut Paris Oenona dixit amica sua. Blanda placent, risus, oculi, thorus, oscula, teda, Et si quid charum tectius esse solet, Expetiturque Deùm totios dignata cubili Fabrica, &in vultu dispare ludit Hymen. Illa, graeves quamvis, expugnat forma Catonet, Illa vel armates cogit amare deos. Illa Panomphaeum celso pellexit Olympo, Et summum aurifero miscuit imbre Iovem. Illa suum tacitos virus diffundit in artus, Et placido tetricos fascinat ore viros. Pelias Argolicis cantata est vatibus hasta, Fabula mendacis sed suit ista soli. Quae ferit, &lasos eadem persanat amantes, Forma puellarum Pelias hasta fuit. Hanc petit, hanc circum spaciosus volvitur orbis, Non haerent alio pondera nostra loco. Haec quoque, Sponse, tuis defixit spicula venis, Eque tuo certam vulnere sperat opem. Nec tibi jam prodest veteris sapientia Coi, Coctaque millenis pharmaca simplicibus. Quid centum misces uno. cratere mamiplos? Imbibet haec medicum laesa puella suum. Quid lenire paras totidem, mala nomina, sebres? Te quoque jam febris, sed reditura, tenet. Cur mado derivas, modo fluxus arte revellis? Crede mihi, hac ipsa sauior arte fores. Nunc agrum sedis ense latus, nunc lumina tractat, Nunc illi tremulo corde mamilla salit. Nunc aliis lento pectus torretur ab igne; Et tamen his etiam partibus ipse dolos. Plurima dum sanas, dum totos porrigis hortot, Dic mihi, cur dominum negligit herba suum! An quia mollis amer solis sua gaudia saxis Ixvidet, atque hominem vult superesse sibi? An quiae majorum sequimur vestigia nati, Et patrias artes nos quoque scire juvat? An quia cum toto delirent numina coele, Dedecus est puerum plus sapuisse deum? An quia Acidaliâ volupe est caluisse favilla, Et tibi plus flamma haec, quam medicina, placet: An quia cum serus tibi deseret Hesperus Oetam,