Latin
EPITHALAMIVM
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scande thorum, at qualem posita gravitate Catonem Lonjugis in gremium credimus isse sua. Ipsa favens primas nox longius explicet umbras, Et veniat rutilo lentus ab axe dies. Surgat progenies non inficianda parenti, Patricias cingat crebra corona fores. Sic quoque languentis reparas dispendia mundi; Incola nec nostri degener orbis eris. Fortè aliquem, savum Belgis qui avertat Iberum, Deque tua Martis fulmina stirpe dabis. Adspicis, ut cunctis annixus viribus hostis, Iam patriam summo margine radat humum? Obiice, qua pugnent, animas, nova robora crescant; Ne pereat belli gloria, Cypris amet. Pergama quod steterint, armis debetur, &ulnis: Hactoris hîc. Hecuba laus quoque magna fuit. Ni toties viduos auxisset Roma penates, Victor in hos colles Hannibal isset ovans. Basia si cessent, fecundaque pralia vita, Auriacus nullo milite tutus erit. Solve fidem, tantus nec subtrahe pignora civis. Cum pater es, magni nominis orsa tenes. Tolle moras, spondet faciles Machtildis ameres, Et sua non ultrà vota timere cupit. Nec tamen ex illa redeas malè notus arena, Nec nimium timidus, nec nimis acer ama.