Latin
EPIGRAMMA
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc alius super, atque alius sequiturque premitque,. Et rapidis fervent concita plaustra rotis. Viderat haec dudum plaudentis signa Lycei; Meque trophaea manent illa, Quirinus ait. Ibimus, &si quis meritis locus, ibimus, inquit; Materies laudis, sit Themis una mea. Hac Minas, justusque Solon, hac arte Lycurgus. Nec moritura meus nomina Caesar habet. Hac Decius Paulusque vigent, &maximus Axon Asera. titulos posteritate refert. Invenit mens docta viam. patet omnis eunti Iustitia, &vastos explicat illa sinus: Innumeras legum fucies, &flexile verum, Iuraque clamosi litigiosa fori: Quid juvet haeredem, quid spes eludat habendi, Vt trepidi poßit causa placere rei: Quanta fides tabulis, &quali teste probentur, Quidque queat socios dissoluisse thoros: Temperet ut juris ratio decreta severi, Quae maneat sceleri debita poena suo: Cunctaque Casareis veneranda volumina sceptris, Aptaque bellantum litibus, apta toga. Suspice Leida virum, &tanta da debita fronti Praemia, no proprium sit sine teste decus. Ad te tota redit plenis spectata theatris Gloria; communi semper honore meres. Sunt tua, qua defert insignia; quaeque coronant Tempora, sunt curae Pilea signa tuae. In Mausoleum