Latin
DOMINICO MOLINO
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 99
Unproofread scanNot analysed yet
Et favet applausu purpura vestra suo?
Ausonii laus ista soli est, donasse poëtas.
Illo Helicon totus, totaque Cirrha loco est.
Illic Naugerii faciles in carmina Musas,
Et faciles in se sensit Hyella Deas.
Illic Virgilio certasti, Bembe, Latino;
Et clara Hippolyte Castilione fuit.
Illic Cotta suam cecinit risitque Lyeorim,
Flaminiique fuit dicta Turunda jocis.
Aonios meruit Latio Tascanus honores,
Et potuit vestro Carga sub axe legi.
Hic Fracastorios, Zanchos, doctósque Camillos, Et geminos Strozas, Capiluposque tulit. Quaeque Sadoleto, quae Lascare terra superbit, Qua dedit Ascanios, Itala terra fuit. Hio
Hic, Arioste, tuos petulans modularis amores,
Et placido reges carmine Vacca canis.
Hic per Apollineos Palearius ambulat hortos,
Inque suâ mores virgine Tonsus amat.
Quos ego si taceam, Romam spectate canentem,
Et quae Tarpeia carmina rupe fluunt.
Lauriger Vrbanus media pater urbe Quirini
Pectora Phoebaeo tacta furore quatit.
Hic hederae, &sacrae coeunt in Praesule mitra, Quique Dei, vatum praesidet ille gregi; Communesque mihi versat mens ardua curas, Et studiis dispar non cupit esse meis. Vestra est Calliope, Veneti, Tritonia vestra est.