Latin · Elegiac couplet
C. BARLAEVS
Caspar Barlaeus, Poemata. Vol. 2 ix-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aut spatiis dirimens secla diesque suis.
Nin sua fraternis opponens vultibus ora,
Signiseri mednim Luna secabat iter.
Non Helice pavidis fluctus signabat Achivis,
Visaque tum populis Parrhasis Arctos erat.
Imbiberat terram pelagus, nec flamma, nec aer
Seque suumque decus conspicienda dabam.
Semina natura nox intempesta premebat,
Officio nondum tunc patefacta suo.
Condiderat tanta Genitor primordia molis.
Atque aliqua saltem parte crentor erat.
Solaque materies, faciesque informis abyßi,
Nec distincta rudis Thetye Vesta fuit.
Quis mihi perpetuo currentia secula motu
Stizgerat? &nullà corpora facta manu?
Cur numeros atomosque crepat delira vetustat?
Aut placitis turgent docta Lycea suis?
Cedant Parmenidae veterisque oracla Melißi,
Cedat Anaxagorae Democritique suror.
Coeca stupet ratio: nec, quae nihil ante fuisse Credimus, haec fieri, nescia, posse putat. Tota stupet Natura Deum, robustaque quamvis, Viribus in nihilo desicit aegra suis. Ars stupet, &tantae spectans molimina dextrae
Haeret, &ipsa suas damnat egena manus.
Vna per immensum virtus diffunditur orbem.
Orditurque suum dextra creantis opuis.
Namque ubi prima diem mundo conceßserat Eos
Emicuit vultu lux speciosa novo.
Non tenebrae mersere chaos, sed clara diei
Fax fuit, &necti dissociata suae.
Altera suspensum spatioso fornice coelum
Vidit, &aethereas, corpora vasta, domes.
Volvitur, &magno moles libratur inani,
t distincta suis orbibus alta ruit.