# Anatomicae institutiones 1-13

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE OESOPHAGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-13

externam rectis & oblongis. Masculi Oesophagi, qui ab alijs sicco pede praetereuntur, quatuor sunt. Primus ille est de quo supra in larynge. Setundus & terrius exiles sunt in faucibus siti, & à palato prosilientes, in gulae principium finiunt. Quartus à mento interno enatus, vario fibrarum plexum inseritur, & apparet quidem quoad fabricam dup. exActio ergo Oesophagi est animalis, cum per musculos fiat non verò naturalis, uti vulgaris omnium est opinio, & deglutitio certe ex nostro pendet arbitrio. Deglutitio autem fit hoc modo. Quando aliquid venit devorandum, musculus ille primus; Galeno sphincter dictus, omni ex parte se contrahit, unde fibrae ejus obliquae, quae ab oesophago, ad laryngem tendunt, transversae redduntur, quod cum sit, larynx attollitur, & gula deprimitur: atque ipsius gulae jam depressae cavitas angustatur. Huic succurrit quartus musculus.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
