Latin
LIBER I
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-20
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. in pulmonibus, quia sunt calidi, messes &in perpetuo motu, unde plurimo egent alimento, cùm multum substantię defluat: In corde ob caliditatem: Emulgentes item magnae sunt, ob excrementum copiosum serosum. Ubi verò substantia partis perdurat, nec facilè dissolvitur ob caloris inopiam, minores sunt venae, ut in cerebro, ubi non facilè semper venae apparent; &in ossibus, ubi nunquam apparent manifestè, etiamsi animal magnum sit. Et haec omnia secuntdùm Galeni doctrinam. Connexio talis est cum arteriis, ut omnis vena ut plurimùm sociam habeat arteriam, cui incumbit, &quam contingit. Rariùs invenitur, docente Galeno, vena sine arteriis; nulla verò arteria sine venaMutua verò in corbore est ἀναστούμοσις venarum &arteriarum: ut inter se conspirationem habeant, &transsumant ex se invicem spiritum &sangvi nem; quod patet; quia si venae planè exinaniuntur, evacuantur &arteria. Sunt &multis in locis ἀναστώμοσες conspicuae venarum. In cerebro, in plexu Choroide: in pulmonibus venae arteriosae &arteriae veno