Latin
LIBELLUS IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-26
Unproofread scanNot analysed yet
LIBELLUS IV. II. Ad tendines musculorum tuendos. TIBYA, pars inter genu &talum, ossibus duobus constat, ut cubitus. Unum interius &majus totius nomine donatur, &tibia dicitur, κνήμη, alis Focile maitis, canna maior, &c. Parte superiore processum habet in medio à femoris cayitate exceptum, &finus binos oblongos, pro femoris capitibus; quorum sinuum profunditarem auget annexa per ligamenta cartilago, mobilis, mollis, lubrica &humore unctuoso delibuta, in ambitu crassa, centrum versùs attenuata, unde lunata dicitur. Sinus duos separat tuberculam ibi natum, ex cujus summitate ligamentum robustum prodiens femoris sinui infigitur. A regione verò anticâ &asperâ veniunt ligamenta, quae carcilagines lunares augent. Anterior ejus pars acuta &longa, stina dicitur, ubi ossis quasi figura triangularis est, &ita acuta est, ut cultri aciem effingat. Unde hac parte anteriore si tibiae os alliditur, dolor sit insignis, quia cutis vicina &beriostium acuto osse quasi cultro scinditur. InseIuferiore parte adest processus ex carnis in interno latere, gibbus &prominens. juxta pedem, diciturque malleolus interuus, sicuti processus fibulae malleolus exteruus.