# Anatomicae institutiones 1-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-3

puè in partibus quae valentiùs moventur, durior, adipis instar, fibris & venulis intertexta, ut in vola manus, digitorum internis sedibus (nam ibi plures tendines, nervi & vasa, quae humectari debent) pedis planta, maximè calce. Mollior, in varijs partibus est, de quibus suo loco. MATERIA unanimiter statuitur sangiis, unde Aristoteles ait, quae sanguine carent, nunquam habent adipem vel sovum: sed sanguis defoecatus, & absolutè coctus, neque adhuc omnis ejusmodi sanguis, sed qui tenuis est, aëreus & oleosus. Et cum pinguedo fit ex oleoso sanguine, de calore multum deperdicur, Vnde Aristoteles: Quae a frigore condensantur, ab ijs multùm caloris exprimitur, & alibi. Materiae naturales sunt tales, in quali sunt loco. Hinc adipis natura est paulò frigidior sanguine, interim calida est moderate; Nam 1. Foris imposita digerit, resolvit, discutit. 2. Est tenuior pars sanguinis & oleosior. 3. Ignem facilè concipit. 4. Intus auget calorem, quemadmodum omentum coctionem ventriculi, &c. Alij Alij volunt esse frigidam, quia Aristoteles ait: quaecunque à frigido concrescunt & à calido solvuntur, frigida sunt. Atqui pinguedo à frigido concrescit. R. Adeps est frigidus respectu caloris, quem antea habuit, dum sanguis eratSed ex eodem Aristotele discendum, quòd quae frigore concreverunt, & facili calore resolvuntur, non multum caloris perdiderint. EFRICIENS est frigiditas membranaram, (à quibus album calorem contrahit) non simplex sed respectiva, sufficiens tamen ad cogendum exsudantem partem oleosam sanguinis, quemadmodum & plumbum liquatum cogitur, mox ubi ab igne removetur, etiamsi in locum satis calidum, igne tamen frigidiorem effundatur. Et pinguedo à frigore concrescit, in certo quodam quasi gradu (nam non fit quodlibet ex quolibet) quamobrem non in quavis parte generatur pinguedo. Fieri autem pinguedinem ex frigiditate, Galenus & alij eruditi statuerunt, ità, ut quod in sanguine pingue, leve, & tenue Pinguedo est, dum fit in calidioribus corporibus quomodo alimentum, in frigidioribus servetur, (unsiat. dè calida & sicca animalia parum, aur Pinguedinihil pinguia) & cum venae extra se nem fieri à trans. frigiditate probatur. Lib. I. De transmittunt, incidens in membranas concrescit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
