# Anatomicae institutiones 1-4

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-4

CAPVT VIII. DE OMENTO. Vb Peritonaeo est OMENTUM quaOsi operimentum, alijs zirbus, rete vel reticulum, ob ductum vasorum errabundum, Graecis ἐπίπλοον dictum ab innatando, eo, quod intestinis veluti innatet. Nam omnibus animalibus Situm est ad ventriculi fundum, indeque intestinis instratum, quorum anfractus ingreditur, nonnullis ad umbilicum cessat, in alijs saepè infra umbilicum protenditur, & aliquando usque ad os pubis, ubi inseritur: & quando intercedit fundum vesicae & uteri, os uteri comprimi, & mulieribus sterilitas adferri putatur, in viris autem epiplocele; quando in scrotum descendit. Origines duas distinctas habet à PeriPeritotonaeo, & est quasi duplicatum naeum. 1. Ad ventriculum oritur, nempè eius fundum. 2. Ad dorsum & intestinum Colon; & nullum initium alteri cohaeret. Hinc duos habet parietes, seu duas membranas, subtiles & leves (ne pondere gravent) sibiipsis incumbentes: Externam seu anteriorem, quae alligatur exteriori membranae ventriculi ad fundum, & simae lienis parti. Interiorem & postiriorem, quae alligatur colo intestino, & oritur sub diaphragmate, statim ad uqu dorsum à peritonaeo. Atque inter hos us, in parietes cavitatem insignem habet: in ruma quanonnulli arbitrantur contineri natutun? talem spiritum.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
