# Anatomicae institutiones 1-5

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-5

Atque hujus paris beneficio alligatur fundus ossibus Ilii. Verùm quia fibris carneis intertextum est, musculos esse fortè non immeritò statuunt Vesalius & Archangelus. Eaxatur aiitem aliquando hoc sive ligamentorum sive musculorum par (ut per vim, difficultatem partus, pondus foetur &c.) ut fundus uteri in sinum decidat & inversâ aliquando cervice: atque alis quando extra propendens abscinditur. ubi tamen accedat necesse est quoque solutio connexionis colli. Alterum par inferius est, rotunduminstar lumbricorum, subrubrum instar musculorum, & cavum, maximè in fine. Hoc in initio tan gens vasa deferentia ad inguina ascendit, & sicut vasa spermatica in viris sic haec ligamenta in mulieribus per processus peritonaei & tendines musculorum obliquè descendentium abdominis transeunt, atque dibzy G Google atque in adipem ibi, membranasve ossidium obliterantur prope Clitoriden: ubi musculi alii duo incipiunt extra abdomen tenues latique, rotam internam labrorum faciem investientes; quorum ope quaedam mulieres labra movent. Substantia uteri membranosa est, ut dilatari & contrahi pro necessitate queat. Constat autem membrans communi & propria.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
