Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Magnitudo respondet amplitudini transversae imi thoracis, quae est inter vertebras dorsi infimas &costas, Nam Oriri videtur à lumborum vertebris par duas partes carnosas longiusculas (quae lumborum musculis adhaerent ad arteriae magna magnae latera; &sensim latiores facta circa infimas thoracis vertebras coeum ubi circularis fieri incipit hic musculus) &thoraci circumtenditur, annexus costis parte carnosa: quamvis rectiùs forte initium statuitur in tota circum ferentia. Substantia est carnosa, in medio nervosa &membranosa, ubi apparet centrum membranosum &quasi circulus nerrim loco tendinis, ad quem fibrae carnosae à thoracis peripheria tanquam ad cen trum excurrunt. Galenus medium septi voluit esse caput musculi, quia ibi nervi inserunturSed quemadmodum est musculus peculiaris situ, actione, figura, nobilitate &c. ita &hic aliquid peculiare est. Membranâ vestitur duplici ad robur. Superiore à pleura, inferiore à periconaeo. Et propriam quoque tenuem habet tunicam. Foramina habet: unum dextrum in parte nervosa medià pro transitu venae cavae: aliud sinistrum, majus &nonnihil posterius; pro transitu oesophagi cum duobus nervis ventriculum petentibus. Et ubi exoritur, apparet divisio pro Thorace. pro transitu arteriae magnae, &venae sine pari. Vasa. Venas habet &arterias à vicinis, vena cava &arteria magna, dictas phrenicas: aliquando &ab adiposa. Nervi pet totam eius substantiam sparguntur, delari ex spinali medulla colli inter quartam &quintam vertebram: quod ipsi proprium. nec aliis partibus internis sub claviculis commune.