# Anatomicae institutiones 1-8

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/1-8

Magnitudo respondet amplitudini transversae imi thoracis, quae est inter vertebras dorsi infimas & costas, Nam Oriri videtur à lumborum vertebris par duas partes carnosas longiusculas (quae lumborum musculis adhaerent ad arteriae magna magnae latera; & sensim latiores facta circa infimas thoracis vertebras coeum ubi circularis fieri incipit hic musculus) & thoraci circumtenditur, annexus costis parte carnosa: quamvis rectiùs forte initium statuitur in tota circum ferentia. Substantia est carnosa, in medio nervosa & membranosa, ubi apparet centrum membranosum & quasi circulus nerrim loco tendinis, ad quem fibrae carnosae à thoracis peripheria tanquam ad cen trum excurrunt. Galenus medium septi voluit esse caput musculi, quia ibi nervi inserunturSed quemadmodum est musculus peculiaris situ, actione, figura, nobilitate &c. ita & hic aliquid peculiare est. Membranâ vestitur duplici ad robur. Superiore à pleura, inferiore à periconaeo. Et propriam quoque tenuem habet tunicam. Foramina habet: unum dextrum in parte nervosa medià pro transitu venae cavae: aliud sinistrum, majus & nonnihil posterius; pro transitu oesophagi cum duobus nervis ventriculum petentibus. Et ubi exoritur, apparet divisio pro Thorace. pro transitu arteriae magnae, & venae sine pari. Vasa. Venas habet & arterias à vicinis, vena cava & arteria magna, dictas phrenicas: aliquando & ab adiposa. Nervi pet totam eius substantiam sparguntur, delari ex spinali medulla colli inter quartam & quintam vertebram: quod ipsi proprium. nec aliis partibus internis sub claviculis commune.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
