Latin
CAPVT VI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Interim τὸ σέαρ adeps cùm difficulter liquetur, adnasci potest. Rarissimum autem est, quod invenit, Bauhinus, in cordis ventriculo reperiri frustula quaedam adiposa. Vasa. Venam habet cor ad nutritionem, quae coronaria dicitur, quia in orbem cor amplectitur, aliquando gemina. Haec à cava oritur extra ventriculos, cui valvula affigitur, ne sanguis refluat? . Ramos spargit deorsum per superficiem cordis, &per sinistram plures, quia densior ibi est caro. Arterias duas habet coronarias à magna. Nerrulum quoque à sextâ conjugarione obscurum, ad facultatem sensisicam, non motricem. Falsum enim est, quod habet Fallopius, percordis basin dispergi multam cohortem nervorum, &quasi reticularem plexum: non enim ammalis est cordis motus, cum cor non sit musculus; sed naturalis: nobis enim etiam non volentibus cor movetur. Et Galenus rectè negavit cor esse musculum. e. Quis omnis generis fibras habet. 2. Quia muscusus Thorace. sculus est motus voluntarii instrumenlum. Quòd si vero quis dicat, cor esse musculum motus naturalis, impropriae huit locutioni non repugnabimus. &ita verum esse potest Hippocraticum illud. cor esse musculum.