# Anatomicae institutiones 10-4

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/10-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/10-4

MI. Angustia esse debebat summa in sine; quia tenuissima portio sanguinis ibi quasi percolatur. Interim. quia frustra non sunt haec foramina, ideo Vsus septi est, ut per id sanguis ex dextro ventriculo in sinistrum transeat, ad vitalis sanguinis spiritusque generationem, qui postea per arterias in universum corpus distribuitur ad vitam & calorem nativum servandum atque suscitandum VASA circa caput cordis reperiuntur quatuor insignia cor egredientia, quae Hippocrates vocat Naturae humanae fontes. Dextro ventriculo inseruntur geminae venae: vena cava, & vena arteSinistro totidem arteriae: Arteriosa. ria venosa, & Arteria magna. Quibus omnibus intus apponuntur VALVULAE scuostiola undecim, utilia, ne materia. remeare queat. Primum vas est VENA CAVA * TY ventriculo dextro inserta, admodum amplo & patente orificio, ut ideo vidogtur ex corde oriri, potiùs quàm ab epaσπη Lib. II. De abepate praesertim cum adeo firmiso adhaereat dextro ventriculo, ut separas nequeat. Vsus est, sanguinem inferre ab epate. Circulus membraneus huius orificia annascitur ad eordis robur: qui finditur statim in tres validas membranesis VALVULAS, janitrices dictas, foris intro spectantes, ut sanguis intrare quidem queat; sed non in cavam redire.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
