Latin
CANALISVEPORVS BILARIVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 102
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam autem suiat plexus, nisi ad novam elaborationem, ut videre est in cerebro, epate, testibus, mammis, &c. 3. Patet hoc ex situ rami splenici, qui est longe infra epar, ex trunco venae portae, ubi attrahitur pars Chymi sive chyli sanguinis aliquam dispositionem habentis: si itaque materiam ibi recipit ex qua fit sanguis, cur non etiam sangvificapit lien: 4. Natura solet corporis partes aut geminare, ut cuivis unum latus tribuatur, quemadmodum patet in renibus, testibus, pulmonibus, mammis, organis, sensuum &c. aut si unicam facit, eam in medio locare, ut cor, ventriculum, ut erum, vesicam, nasum linguam, os &c. Lien ergò erit alterum epar. 5. Lienis morbi, quemadmodum &epatis, sangvificationem laedunt. 6. Interdum epatis situs mutatur, ut sit in sinistro latere, &lien in dextro. 7. Epate deficienre &minuente augetur lien, &epati opem fert, uti exemplis multis notum est, unde lien saepè visus fuit in dissectionibus major &rubicundior epate. Veri8.