# Anatomicae institutiones 104

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CANALISVEPORVS BILARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/104

Ordinariè autem putamus lienem e fe organum conficiendi sangvinis, ad nut rienda viscera infimi ventris, ut ventriculumi, intestina, omentum, mesenterium, pancreas &c, atque ipsum etiam lienem nutriri sangvinis istius aliqua portione, reliquam verò ad partes dictas amandare. Epar verò arbitramur sanguinem procunrare reliquis partibus corporis, praesertim musculosis. Probamus 1. Quia à splenica, vel ramis ex hac natis aut huic vicinis, videlicet ramis venae portae solis habent nutritionem viscera infimi ventris, non à vena cava. 2. Quia viscera ista crassa sunt, magis terrestria & sordida, quales partes in reliquo corpore non inveniuntur. Ideo talem sangvinem hae pártes à liene requisiverunt. 3. Et ideò epar majus est, quia pro toto reliquo corpore sangvificat: lien minor, quia tantùm pro infimo ventre; nisi quando in necessitate epati opitulari debet. 4. In canibus lien est gracilis & longus, quia partes vel viscera imi ventris minora sunt in cane & minus circumgyrata quam in homine. 5. Conspicuum est discrimen inter pingueInsimo Ventre. ref pingvedinem in partibus musculosis. aut ijs, quae à cavâ nutriuntur genita, & inter pingvedinem coenosam & facilè putrescentem in imo ventre, ut omento, intestinis, mesenterio, &c.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
