# Anatomicae institutiones 11-4

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/11-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/11-4

CAPVT XXV DE PARTIBVS MV. liebribus Generationi inservientibus, & primò de Vasis spermaticis praeparantibus. OArtes Muliebres generationi inserA vientes nonnullae conveniunt quodammodo cum virilibus, ut vasa spermatica, testes, & vasa deferentia. Aliae verò planè discrepant, ut uterus cum fundi orificio & collo, hymen, carunculae myrrifortiformes & vulva cum alis, clitoride, & monticulis. Neque enim existimandum est cum Galeno, Archangelo, Fallopio & aliis, hęc mulitbria dicta membra à virilibus non differre nisi solo situ. Quae opinio nata est exiis, qui putarunt, faeminam esse tantum vitum imperfectum, & ob frigiditatem membra generationis non potuisse foras protrudi; quemadmodum in viro vi majoris caloris extra propelluntur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
