Latin
CAPVT VII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 11-5
Unproofread scanNot analysed yet
Dicuntur TRICUSPIDES, GraeciS τριγλωχῖνες, quia telorum triangularibus cuspidibus similes sunt, quando clauduntur, &invicem connivent. Adnascuntur filamentis multis, quibus junguntur carneae particulae; quae cordis ligamenta aliis dicuntur, aliis forte nervi cordis, ut Aristoteli. VENA ARTERIALIS vel vas arteriosum Vena dicitur ab officio, quia pulmoni pro nutritione dat sanguinem. Arteria dicitur l. Ob substantiam, quae non est ex tunica simplici, ut vena, sed duplici. Il. Quia Thorace. H. Quia in foetu arteriae munus obit, capite sequente dicetur.