# Anatomicae institutiones 110

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/110

Exterior in parte sima Fallopio porta dictus; per quem emulgentia vasa feruntur & primum ingrediuntur bipartita, statim verò plerumque quadripartita disseminantur in totam renum substantiam, donec tandem in tenuissima capillamenta abfumuntur. Interior nihil aliud est quàm sinus ureteris amplus, hoc est, sinus menbraneus est factus ex ureteribus, in cavo renum expansis & dilatatis. Vreteres ve. rò in progressu intus non attenuantur ut alia vasa, sed ramorum plurium instar fistularum fines habent latos & apertos excipientes carunculas nonnullas. Carunculae hae sunt instar glandularum, minus coloratae & duriores reliqua carne Rondeletius se primum Inventorem ait, & mammillares vocat processus. Alij papillares carunculas appellant, suntque acutae, & perforationes habent angustissimas, ut vix capillum admittant, qui sulci & canaliculi observantur, si sacundum longitudinem renes secentuę. Tenies debebant esse perforationes, ne sanguis pro nutritione renùm requisitus unà efflueret cum sero & bile in ureteres, quod alioquin fit renibus maè affectis, aut meatibus nimis patentibus Vasa Vasa habent omnis generis. Minas à Cava. 1.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
