Latin
CAPVT XVII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 113
Unproofread scanNot analysed yet
Per haec vasa ergo ingrediens sanguis serosus fertur per ramos emulgentium, qui in carnem to tam renum disseminantur, &in renuissimas tandem abeunt vias, ut in carnem ronum tandem effundatur recta humor serosus: pars verò sanguinea &laudabilis remanet pro nutritione renum, serosa &aquęa percolatur per carunculas papillares perforatas, in ramos ureterum, qui in unum amplum sinum sive ureterem expansum coëunt, in quem effunditur serum, &per ureteres in vesicam, unde urina. Quia vero flavescit urina, putatur portio bilis flavae à folliculo fellis non repurgatae cum sero permease ,ut mundentur ureteres a pile, sicut intestina §4 6APVX.