# Anatomicae institutiones 113

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/113

Per haec vasa ergo ingrediens sanguis serosus fertur per ramos emulgentium, qui in carnem to tam renum disseminantur, & in renuissimas tandem abeunt vias, ut in carnem ronum tandem effundatur recta humor serosus: pars verò sanguinea & laudabilis remanet pro nutritione renum, serosa & aquęa percolatur per carunculas papillares perforatas, in ramos ureterum, qui in unum amplum sinum sive ureterem expansum coëunt, in quem effunditur serum, & per ureteres in vesicam, unde urina. Quia vero flavescit urina, putatur portio bilis flavae à folliculo fellis non repurgatae cum sero permease ,ut mundentur ureteres a pile, sicut intestina § 4 6APVX.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
