# Anatomicae institutiones 115

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/115

Vasa habent: venas & arterjas ex mediis emulgentibus eò derivatas. interdum ex rene simul eò vena mititur, aliquando autem surculus juxta epar ex cava eò producitur, aliquando & ab adiposa, aliquando ex omnibus istis locis. Nervos acceperunt hae capsae. Nam cirea principia arteriarum mesenterii, aliquae nervorum propagines invicem mistae producuntur, quarum pars una renes & incumbentes has capsas adit. Vius hactenus ignoratus est. Si aliquid conjicere licet, uti rectè considerata structurâ & ductibus omnino licet; dicemus recibi in his capsulis humorem bilarium crassum & excrementitium, qui à sangnine in epate vel liene vel utroque conG 9 fecte fecto, maximè vero eo, quem in liene eg laborari suprà probavimus, nondum expurgatus fuit; ibique servari & vinci. quia per angustos renum meatus penetrare non potuit. Hinc forte urinae etiam nigrae sunt, si aliquando humor hic in capsis nimium coacervetur: ubi quoquem sedes alicuius caussae morbificae indubiè saepiùs esse potest.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
