# Anatomicae institutiones 116

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/116

CAPVT XIX. DE VRETERIBVS. JRETERES seu urinae ductores sunt Vvasa oblonga vel canales è renibus eriundi, in vesicam inplantari, urinam à renibus in vesicam advehentes. Numero communiter uretęres bini sunt: utrinque unus, aliquando duo, & eriam plures, ante insertionem tamen in unum coeuntes. Situs, Plures occupant partes secundum principium medium & finem. Prin, cipium est in renibus, ex fistulis seu canaliculis novem vel decem, quibus singulis carunculae supra explicatae apponuntur, licet etiam medro eorum perforato carunculae apponantur. Fistulae verò illae in pauciores & majores abeunt ramos cemmuniter tres distributos in renis regionem summam, mediam & infimam, Hideindè in unum amplum sinum coęunt, qui sima renum parte egreditur. Medium est totus canalis oblongus, lumborum musculis incumbens, inter duas petitonaei membranas, quibus Connectuntur Urereres; & superius renibus, inferiùs vesicae, cujus interior substantiae continuantur, ut citra disruptionem divelli nequeant. Finis est, ubi iniplantantur, obliquè delati ad latitudinem digiti inter vesicae propriam mebranam & musculum eiusdem circumvolutum, non longè à collo vesicae in postica sede.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
