# Anatomicae institutiones 12-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE PANCREATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-3

Malè ergò Galenus in lobos divisum humanum epar voluit, quod tamen semel notavit Fernelius. Magnitude & crassities ejus est in homine insignis & maxima (uti & cerebrum) non tantu ob nutritionem, quemadmodum in brutis; sed ob spirituum animalium procreationem, qui dissipantur saepiùs (& ex vitalibus generantur, hi verò ex sanguine) & magis ob varias in homine functiones. Majus tamen est in frigidioris intemperiei corporibus, & in timidis & gulosis, ut calor cordis augescat. In tabidis mortuis vidi modò epar maximum, & quadruplò quidem ac quintuplò majus solito, modò minimum etiam. Et ab alijs inventum aliquando epar esse minimum & perditum: lienem verò majorem & robustiorem ejus officio functum. Membranâ cingitur tenui, ortâ ab altera venarum membrana, quae à peritonaeo originem habet. Connectitur per tria valida ligamenta, *. abdemini per venam umbilicalem, quae in adultis post partum arefit, & in ligamentum abit, ne διάφραγμα nimis penduium Insimo ventre. dulum sit, & deorsum nimis tendat. II. Superiùs diaphragmati à dextra parte per ligamentum latum membranosum, tenue; sed tamen validum à peritonaeo, quâ diaphragma succingit. ortum, & hoc ligamentum suspenlorium dicitur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
