# Anatomicae institutiones 12-4

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/12-4

Caeterum muliebres partes non tantum situ à virilibus differre, sed univers? structurâ, quoad numerum, superficiem; magnitudinem, cavitatem, figuram, officium & usum, satis manifestum est perito Anatomico, & cuivis, qui sequentia haec cum praecedentibus conferre velit. Et satis apparet opinionis eorum falsitas, ex multiplici, quam afferunt, confectura. Quidam enim uterum scroto virili assimilant, quidam glandi penis. Peni virili aliqui uteri collum respondere volunt, aliqui clitorida. Quae omnia proptiâ fragilitate cum concidant, ad explis cationem partium accedimus. VASAS EERMATICA PRAEPARAN. TIa in mulieribus numero, ortu, officio &c. se haσητ Lib. I. De se habent ut in viris. Quomodo autem differant, nunc duntaxat dicendum. Differunt, primò Magnitudine, Mulebria haec vasa sunt breviora ob brevem viam, sed ideo etiam anfractibus pluribus corpus varicosum constituentibus, pollent: quò diu satis semen immoretur & praeparetur. Deinde insertione.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
