Latin
CAPVT II
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 12-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hi processus in anteriore cerebri parte locantur, post os colatorium, huicque durâ meninge vestito faciem apponunt. SECUNDVM PAR, quod aliis primum, est opticum vel visorium, quia spiritus visivos ad oculos defert. Herophilus vocat poros opticos vel meatûs, quia cavi putantur. Hi nervi inter decem haec paria sunt maximi, crassissimi, sed aliis molliores. Oriuntur, non ut communis est opinio, ex anteriore parte basis cerebri; nam ulteriùs occiput versùs quaerendum eorum initium, ubi feruntur inter cerebrum, &spinalis medullae principium, atque ex medullae oblongatae truncorum priorum è cerebro natorum principio oriuntur. Hoc est, ubi medulla prolongari incipit. Paululum verò progressi, in mediâ ferè viâ uniuntur, supra sellam ossis sphaenomindis, non per simplicem contactum vel intersectionem in homine, sed totalem substantiae confusionem, ut minùs in medie De Nervis.