Latin
CAPVT XXI
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 124
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXII. DE TESTIBVS. PESTES seu TESTICVLI quasi atrestantes virilitatem &viri robur, δίδυμοι etiam seu gemelli appellantur, quia communiter Numero bini sunt. Rarò unus tantùm &magnus; rariùs tres, item quatuor, quod &Aristoteles ex parte annotavit. Cur testes Situs in viro foris est extra abdomenin viris se sub ventre ad radicem penis in scroto ris siti, seu involucro suo. 1. Ob castitatem, si Aristoteli credimus. Nam animalia, quae testes hibent abditos intus in corpore, salaciora sunt, saepiùs coeunt, &plures foetus gignunt. 2. Vt ob longiorem ductum diuturnior materiae seminis morà meliorem praeparationem efficiat. Magnitudo communiter in viris est instar exigui gallinacei ovi. Et in viris malores sunt testes quam in mulieribus. Figura testium est oblongè rotunda seu ovalis. Variat haec figura nonnunquam, ob vasa vicina magis vel minus turgentia, unde nonnullis dexter resticulus varicosior dicitur: &putatur etiam culidior, semenque magis percoctum habere.